Hľadaný výraz: Gn 11,1-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Erat autem universa terra labii unius et sermonum eo rundem. 2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo. 3 Dixitque alter ad proximum suum: “Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni”. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento. 4 Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae”. 5 Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum, 6 et dixit Dominus: “Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere. 7 Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui”. 8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem. 9 Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae.

1

mail   print   facebook   twitter